Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 19)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 10)
Ait illis Pilatus: “Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 3)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)