Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, (Liber Ecclesiasticus 22, 21)
Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. (Liber Ecclesiasticus 24, 20)
Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum, (Liber Ecclesiasticus 24, 35)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae. (Liber Ecclesiasticus 24, 37)
ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum. (Liber Ecclesiasticus 24, 41)
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. (Liber Ecclesiasticus 25, 27)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat. (Liber Ecclesiasticus 26, 15)
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum. (Liber Ecclesiasticus 27, 2)