Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. (Liber I Maccabaeorum 8, 26)
et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. (Liber I Maccabaeorum 8, 28)
Et dixit ad suos Ionathas: “Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: (Liber I Maccabaeorum 9, 44)
Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)
et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum (Liber I Maccabaeorum 11, 26)
Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 49)
Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est. (Liber I Maccabaeorum 12, 7)