Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia; (Actus Apostolorum 2, 15)
Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, (Actus Apostolorum 2, 22)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. (Actus Apostolorum 3, 17)
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)
Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; (Actus Apostolorum 7, 44)
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)
Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)
Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)
“Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?”. (Actus Apostolorum 10, 47)
Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. (Actus Apostolorum 11, 15)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 11, 16)
Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. (Actus Apostolorum 11, 17)