Znaleziono 1491 Wyniki dla: Sicut
Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis”. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”. (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 21)
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 23)
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; (Evangelium secundum Ioannem 5, 26)
Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)