Znaleziono 360 Wyniki dla: Sibi
Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. (Liber Genesis 38, 9)
Ait Iudas: “Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam”. (Liber Genesis 38, 23)
Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi. (Liber Genesis 40, 5)
Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)
Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph. (Liber Genesis 43, 17)
Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. (Liber Exodus 21, 10)
Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. (Liber Exodus 22, 15)
Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. (Liber Exodus 26, 3)
E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)
Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!"”. (Liber Exodus 32, 8)
Reversusque ad Dominum ait: “Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam (Liber Exodus 32, 31)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)