Znaleziono 66 Wyniki dla: Seniores

  • Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; (Liber Exodus 3, 16)

  • Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3, 18)

  • Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. (Liber Exodus 4, 29)

  • Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12, 21)

  • Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)

  • Et ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini, (Liber Leviticus 4, 15)

  • Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)

  • mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur: (Liber Deuteronomii 19, 12)

  • et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere, (Liber Deuteronomii 21, 3)

  • apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii (Liber Deuteronomii 21, 19)

  • tollent pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina