Znaleziono 2345 Wyniki dla: Sed
Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit. (Liber Esther 9, 16)
Sed postquam ingressa est Esther ad regem, mandavit ille simul cum litteris, ut malum, quod iste contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius, et suspenderentur ipse et filii eius in patibulo. (Liber Esther 9, 25)
Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi”. (Liber Iob 1, 11)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: “Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi”. (Liber Iob 1, 17)
Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. (Liber Iob 2, 8)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
“Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)
Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim. (Liber Iob 5, 3)
Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum. (Liber Iob 5, 7)
Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. (Liber Iob 5, 23)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati. (Liber Iob 6, 26)
Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer; (Liber Iob 9, 15)