Znaleziono 2345 Wyniki dla: Sed
Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. (Epistula ad Galatas 4, 17)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)
Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. (Epistula ad Galatas 4, 29)
Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. (Epistula ad Galatas 4, 31)
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; (Epistula ad Galatas 6, 3)
neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; (Epistula ad Ephesios 1, 21)
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, (Epistula ad Ephesios 2, 6)