Znaleziono 87 Wyniki dla: Sapiens
Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum. (Liber Ecclesiasticus 20, 5)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. (Liber Ecclesiasticus 20, 7)
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur. (Liber Ecclesiasticus 20, 13)
Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. (Liber Ecclesiasticus 20, 29)
Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit. (Liber Ecclesiasticus 21, 23)
Sapiens non odit mandata et iustitias et non illidetur quasi in procella navis. (Liber Ecclesiasticus 33, 2)
Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. (Liber Ecclesiasticus 37, 25)
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 26)
Vir sapiens implebitur benedictionibus, et omnes videntes illum beatum dicent. (Liber Ecclesiasticus 37, 27)
Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 37, 29)
Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. (Liber Ecclesiasticus 38, 35)