Mosaico decorativo

Znaleziono 1303 Wyniki dla: Sanctus Terra

  • Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. (Liber Ieremiae 10, 10)

  • Sic ergo dicetis eis: “Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt”. (Liber Ieremiae 10, 11)

  • Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione, (Liber Ieremiae 10, 17)

  • Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum. (Liber Ieremiae 10, 22)

  • quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)

  • Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam. (Liber Ieremiae 11, 7)

  • Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”. (Liber Ieremiae 11, 19)

  • Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: “Non videbit novissima nostra”. (Liber Ieremiae 12, 4)

  • “Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in silva condensa Iordanis? (Liber Ieremiae 12, 5)

  • Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde”. (Liber Ieremiae 12, 11)

  • Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)

  • Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in terra, et clamor Ierusalem ascendit. (Liber Ieremiae 14, 2)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina