Mosaico decorativo

Znaleziono 397 Wyniki dla: Sancti Spiritus

  • Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 6)

  • Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo. 16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 15)

  • “Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria”; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)

  • Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima. (Liber Ecclesiastes 10, 4)

  • Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)

  • Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate. (Liber Sapientiae 1, 5)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)

  • qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. (Liber Sapientiae 2, 3)

  • dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina