Znaleziono 117 Wyniki dla: Salvatorem Rex Iudaeorum

  • Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem. (Liber Iudicum 3, 9)

  • Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)

  • Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. (Liber II Regum 13, 5)

  • Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur. (Liber Esdrae 5, 5)

  • dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificent domum Dei illam in loco suo. (Liber Esdrae 6, 7)

  • Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6, 8)

  • Seniores autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaei prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, (Liber Esdrae 6, 14)

  • Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. (Liber Nehemiae 6, 17)

  • et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas — audierat enim quod esset gentis Iudaeae — magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Asueri, perdere nationem. (Liber Esther 3, 6)

  • Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (Liber Esther 3, 7)

  • Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum. (Liber Esther 3, 10)

  • Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. (Liber Esther 4, 7)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina