Znaleziono 304 Wyniki dla: Salomon sapientia

  • Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis”. (Liber I Paralipomenon 28, 21)

  • Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • Et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria; et regnavit Salomon filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 29, 28)

  • Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis et centurionibus et iudicibus et ducibus omnis Israel et principibus familiarum (Liber II Paralipomenon 1, 2)

  • altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • Ascenditque ibi Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo conventus Domini et obtulit in eo mille hostias. (Liber II Paralipomenon 1, 6)

  • Dixitque Salomon Deo: “Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo. (Liber II Paralipomenon 1, 8)

  • sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”. (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi. (Liber II Paralipomenon 1, 18)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina