Znaleziono 21 Wyniki dla: Saba

  • Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta, quae voluit et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quae reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)

  • Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis. (Liber Iob 6, 19)

  • Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. (Liber Psalmorum 72, 10)

  • quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes. (Liber Isaiae 60, 6)

  • Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)

  • Venditores Saba et Regma, ipsi negotiatores tui, universa prima aromata et omnem lapidem pretiosum et aurum dederunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 22)

  • Charran et Chenne et Eden negotiatores tui; Saba, Assyria et Chelmad venditores tui. (Prophetia Ezechielis 27, 23)

  • Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina