Znaleziono 858 Wyniki dla: Rio
Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; (Prophetia Danielis 2, 14)
respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)
Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: “Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo”. (Prophetia Danielis 2, 24)
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: “Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet”. (Prophetia Danielis 2, 25)
Et respondens Daniel coram rege ait: “Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi; (Prophetia Danielis 2, 27)
“Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula, (Prophetia Danielis 3, 26)
Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum”. (Prophetia Danielis 3, 45)
Benedictus es in templo sanctae gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 53)
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 56)
Tunc ingrediebantur harioli, magi, Chaldaei et haruspices; et somnium narravi in conspectu eorum, et solutionem eius non indicaverunt mihi; (Prophetia Danielis 4, 4)
Baltassar, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi, visiones somnii mei, quas vidi, et solutionem eius narra. (Prophetia Danielis 4, 6)
Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo, (Prophetia Danielis 6, 2)