Znaleziono 858 Wyniki dla: Rio
Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. (Liber Proverbiorum 25, 6)
Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non complens. (Liber Proverbiorum 25, 14)
Veriora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis. (Liber Proverbiorum 27, 6)
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. (Liber Proverbiorum 27, 21)
Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)
Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)
Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 26)
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)
Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. (Liber Sapientiae 4, 7)