Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex
Venitque contra eum Theglathphalasar rex Assyriorum, qui afflixit eum, non autem confortavit. (Liber II Paralipomenon 28, 20)
Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)
Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; (Liber II Paralipomenon 29, 12)
cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini”. (Liber II Paralipomenon 29, 19)
Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 20)
et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato. (Liber II Paralipomenon 29, 24)
Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 29)
Perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis manu et principum eius in universum Israel et Iudam, iuxta quod rex iusserat, praedicantes: “Filii Israel, revertimini ad Dominum, Deum Abraham et Isaac et Israel, ut revertatur ad reliquias, quae effugerunt manum regum Assyriorum. (Liber II Paralipomenon 30, 6)
cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii”. (Liber II Paralipomenon 30, 19)
Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)
Surrexerunt autem sacerdotes levitici generis benedicentes populo; et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio eorum in habitaculum sanctum eius in caelum. (Liber II Paralipomenon 30, 27)
Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)