Mosaico decorativo

Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex

  • Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. (Liber I Regum 11, 37)

  • Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)

  • iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic?”. (Liber I Regum 12, 6)

  • Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “Revertimini ad me die tertia”. (Liber I Regum 12, 12)

  • Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, (Liber I Regum 12, 13)

  • Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. (Liber I Regum 12, 15)

  • Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber I Regum 12, 16)

  • Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. (Liber I Regum 12, 18)

  • Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti”. (Liber I Regum 12, 28)

  • Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: “Apprehendite eum!”. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. (Liber I Regum 13, 4)

  • Et ait rex ad virum Dei: “Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi”. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat. (Liber I Regum 13, 6)

  • Locutus est autem rex ad virum Dei: “Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera”. (Liber I Regum 13, 7)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina