Mosaico decorativo

Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum?”. Cui David ait: “Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo”. (Liber II Samuelis 24, 21)

  • Et ait Areuna ad David: “Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)

  • Omnia dat Areuna, o rex, regi”. Dixitque Areuna ad regem: “Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum!”. (Liber II Samuelis 24, 23)

  • Cui respondens rex ait: “Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. (Liber II Samuelis 24, 24)

  • Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. (Liber I Regum 1, 1)

  • Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam. (Liber I Regum 1, 4)

  • Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)

  • Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. (Liber I Regum 1, 15)

  • Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “Quid tibi, inquit, vis?”. (Liber I Regum 1, 16)

  • et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. (Liber I Regum 1, 18)

  • Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)

  • Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina