Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex
quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat: (Liber II Samuelis 8, 11)
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “Tune es Siba?”. Et ille respondit: “Ego sum, servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 2)
Et ait rex: “Num superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei?”. Dixitque Siba regi: “Superest filius Ionathan, debilis pedibus”. (Liber II Samuelis 9, 3)
Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei: “Omnia, quaecumque fuerunt Saul et universae domui eius, do filio domini tui. (Liber II Samuelis 9, 9)
Dixitque Siba ad regem: “Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9, 11)
Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo. (Liber II Samuelis 10, 1)
Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae; Syri autem Soba et Rohob et viri Tob et Maacha seorsum erant in campo. (Liber II Samuelis 10, 8)
reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. (Liber II Samuelis 10, 10)
Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)
Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. (Liber II Samuelis 11, 3)
Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est”. (Liber II Samuelis 11, 24)