Znaleziono 1461 Wyniki dla: Rex
Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci”. (Prophetia Danielis 6, 23)
Tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danielem praecepit educi de lacu; eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 24)
Dixit autem rex, et adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem, et in lacum leonum missi sunt, ipsi et filii eorum et uxores eorum, et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec potirentur eis leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 25)
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: “Pax vobis multiplicetur! (Prophetia Danielis 6, 26)
porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius. (Prophetia Danielis 8, 22)
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens propositiones; (Prophetia Danielis 8, 23)
Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret. (Prophetia Danielis 8, 27)
Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum, (Prophetia Danielis 10, 10)
Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei; (Prophetia Danielis 11, 3)
Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius. (Prophetia Danielis 11, 5)
Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 11)