Znaleziono 360 Wyniki dla: Respondit
Et rursum respondit David et ait: “Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur”. (Liber I Samuelis 20, 3)
Et respondit Ionathan Sauli: “Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, (Liber I Samuelis 20, 28)
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora”. (Liber I Samuelis 21, 6)
Et ait Saul: “Audi, fili Achitob”. Qui respondit: “Praesto sum, domine”. (Liber I Samuelis 22, 12)
Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas. (Liber I Samuelis 28, 6)
Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “Unde es?”. Qui respondit: “Filius hominis advenae Amalecitae ego sum”. (Liber II Samuelis 1, 13)
Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?”. Et ait Dominus ad eum: “Ascende”. Dixitque David: “Quo ascendam?”. Et respondit ei: “In Hebron”. (Liber II Samuelis 2, 1)
Dixitque Abner ad Ioab: “Surgant pueri et ludant coram nobis”. Et respondit Ioab: “Surgant”. (Liber II Samuelis 2, 14)
Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: “Tune es Asael?”. Qui respondit: “Ego sum”. (Liber II Samuelis 2, 20)
Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium (Liber II Samuelis 5, 23)
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba; quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: “Tune es Siba?”. Et ille respondit: “Ego sum, servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 2)
Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “Meribbaal”. Qui respondit: “Adsum servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 6)