Znaleziono 2589 Wyniki dla: Regnum Israel
et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt. (Liber Deuteronomii 29, 20)
Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel (Liber Deuteronomii 31, 1)
Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. (Liber Deuteronomii 31, 7)
Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; (Liber Deuteronomii 31, 9)
convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis; (Liber Deuteronomii 31, 11)
Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 19)
Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit filios Israel. (Liber Deuteronomii 31, 22)
Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum”. (Liber Deuteronomii 31, 23)
Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit: (Liber Deuteronomii 31, 30)
Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; (Liber Deuteronomii 32, 8)
complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel. (Liber Deuteronomii 32, 45)
“Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. (Liber Deuteronomii 32, 49)