Znaleziono 2589 Wyniki dla: Regnum Israel
Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; (Prophetia Ezechielis 47, 13)
Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. (Prophetia Ezechielis 47, 18)
Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel (Prophetia Ezechielis 47, 21)
et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel; (Prophetia Ezechielis 47, 22)
Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae. (Prophetia Ezechielis 48, 11)
Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel. (Prophetia Ezechielis 48, 19)
Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)
portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una. (Prophetia Ezechielis 48, 31)
Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum (Prophetia Danielis 1, 3)
Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; (Prophetia Danielis 2, 37)
Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae. (Prophetia Danielis 2, 39)
Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec. (Prophetia Danielis 2, 40)