Znaleziono 156 Wyniki dla: Regnavit
Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma. (Liber II Regum 23, 36)
Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem. (Liber II Regum 24, 8)
Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber I Paralipomenon 1, 44)
Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber I Paralipomenon 1, 47)
Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. (Liber I Paralipomenon 1, 48)
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. (Liber I Paralipomenon 1, 49)
Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber I Paralipomenon 1, 50)
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)
Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)