Znaleziono 622 Wyniki dla: Regis
Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est. (Liber Esther 8, 15)
Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. (Liber Esther 8, 17)
Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. (Liber Esther 9, 1)
Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit. (Liber Esther 9, 16)
Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. (19a) Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. (Liber Esther 9, 19)
Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul, (Liber Esther 9, 20)
Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis, (Liber Esther 9, 30)
magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum. (Liber Psalmorum 18, 51)
sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis. (Liber Psalmorum 45, 6)
Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta. (Liber Psalmorum 45, 14)
Afferuntur in laetitia et exsultatione, adducuntur in domum regis. (Liber Psalmorum 45, 16)
Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 48, 3)