Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum; (Liber Exodus 8, 26)
Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum. (Liber Exodus 8, 28)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)
Quod si adhuc renuis et retines eos, (Liber Exodus 9, 2)
et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)
Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis. (Liber Exodus 9, 10)
Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. (Liber Exodus 9, 11)
Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)
Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum? (Liber Exodus 9, 17)
Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur”. (Liber Exodus 9, 19)
Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos; (Liber Exodus 9, 20)
Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. (Liber Exodus 9, 23)