Mosaico decorativo

Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re

  • puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)

  • Quae respondit: “Bibe, domine mi”. Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum. (Liber Genesis 24, 18)

  • Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit. (Liber Genesis 24, 20)

  • Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non. (Liber Genesis 24, 21)

  • Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; (Liber Genesis 24, 22)

  • Quae respondit: “Filia Bathuelis sum filii Melchae, quem peperit Nachor”. (Liber Genesis 24, 24)

  • dicens: “Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei”. (Liber Genesis 24, 27)

  • Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. (Liber Genesis 24, 29)

  • Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)

  • dixitque ad eum: “Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum camelis”. (Liber Genesis 24, 31)

  • Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait: “Non comedam, donec loquar sermones meos”. Respondit: “Loquere”. (Liber Genesis 24, 33)

  • Et adiuravit me dominus meus dicens: "Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito; (Liber Genesis 24, 37)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina