Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Et potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis. (Apocalypsis Ioannis 13, 12)
Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum. (Apocalypsis Ioannis 13, 13)
Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit. (Apocalypsis Ioannis 13, 14)
Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13, 15)
Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis, (Apocalypsis Ioannis 13, 16)
et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius. (Apocalypsis Ioannis 13, 17)
Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 3)
et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. (Apocalypsis Ioannis 14, 5)
Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)
dicens magna voce: “Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum”. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)
Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14, 9)
et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. (Apocalypsis Ioannis 14, 10)