Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit anima tua. (Epistula III Ioannis 1, 2)
Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)
Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in peregrinos, (Epistula III Ioannis 1, 5)
qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies subveniens illis in via digne Deo; (Epistula III Ioannis 1, 6)
Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)
Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. (Epistula III Ioannis 1, 9)
Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)
Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est. (Epistula III Ioannis 1, 12)
Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum scribere tibi; (Epistula III Ioannis 1, 13)
spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. (Epistula III Ioannis 1, 14)
Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati: (Epistula Iudae 1, 1)
Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. (Epistula Iudae 1, 3)