Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse; (Epistula ad Hebraeos 4, 1)
Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”, et quidem operibus ab institutione mundi factis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”; (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
et in isto rursum: “Non introibunt in requiem meam”. (Epistula ad Hebraeos 4, 5)
Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam, (Epistula ad Hebraeos 4, 6)
iterum terminat diem quendam, “Hodie”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra”. (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die. (Epistula ad Hebraeos 4, 8)
Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei; (Epistula ad Hebraeos 4, 9)
qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)
Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; (Epistula ad Hebraeos 4, 12)
et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. (Epistula ad Hebraeos 4, 13)