Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide; (Epistula I ad Timotheum 1, 4)
volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)
Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. (Epistula I ad Timotheum 1, 20)
pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, (Epistula I ad Timotheum 2, 3)