Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; (Epistula ad Colossenses 3, 8)
nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius (Epistula ad Colossenses 3, 9)
et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, (Epistula ad Colossenses 3, 10)
supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; (Epistula ad Colossenses 3, 13)
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; (Epistula ad Colossenses 3, 24)
qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio. (Epistula ad Colossenses 3, 25)