Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram, (Epistula ad Ephesios 4, 26)
et nolite locum dare Diabolo. (Epistula ad Ephesios 4, 27)
Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. (Epistula ad Ephesios 4, 28)
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. (Epistula ad Ephesios 4, 30)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; (Epistula ad Ephesios 5, 11)
quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; (Epistula ad Ephesios 5, 12)
redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini. (Epistula ad Ephesios 5, 17)