Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, (Epistula ad Galatas 4, 1)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. (Epistula ad Galatas 4, 2)
at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. (Epistula ad Galatas 4, 7)
nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; (Epistula ad Galatas 4, 12)
et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)