Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re
Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)
Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. (Liber Exodus 25, 29)
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur. (Liber Exodus 25, 31)
Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero. (Liber Exodus 25, 32)
Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. (Liber Exodus 25, 33)
In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. (Liber Exodus 25, 34)
Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. (Liber Exodus 26, 1)
Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. (Liber Exodus 26, 3)
Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera. (Liber Exodus 26, 4)
Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)
Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; (Liber Exodus 26, 18)
In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, (Liber Exodus 26, 20)