Znaleziono 5490 Wyniki dla: Rat
Et acceperunt spolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 3, 12)
Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. (Liber I Maccabaeorum 3, 27)
Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia. (Liber I Maccabaeorum 3, 28)
et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum. (Liber I Maccabaeorum 3, 31)
Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones. (Liber I Maccabaeorum 3, 37)
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. (Liber I Maccabaeorum 3, 44)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)