Znaleziono 5490 Wyniki dla: Rat
Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum. (Liber Iob 42, 16)
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)
Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)
Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino. (Liber Psalmorum 4, 6)
Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. (Liber Psalmorum 6, 7)
Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)
Dixit enim in corde suo: “Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo”. (Liber Psalmorum 10, 6)
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum. (Liber Psalmorum 12, 7)
Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum. (Liber Psalmorum 12, 8)
Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “Non est Deus”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. (Liber Psalmorum 14, 1)
illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. (Liber Psalmorum 14, 5)
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, (Liber Psalmorum 15, 2)