Znaleziono 744 Wyniki dla: Quoque
Noga quoque et Napheg et Iaphia, (Liber I Paralipomenon 14, 6)
Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)
et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)
Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem; (Liber I Paralipomenon 18, 7)
conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)
Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)
Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit. (Liber I Paralipomenon 20, 2)
Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)
Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “Sufficit, iam cesset manus tua”. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 15)
Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)
Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. (Liber I Paralipomenon 22, 4)
Habes quoque plurimos artifices latomos et caementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos (Liber I Paralipomenon 22, 15)