Znaleziono 1043 Wyniki dla: Quoniam
Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “haec nota mihi fecisti”. (Actus Apostolorum 23, 22)
praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. (Actus Apostolorum 26, 5)
dicens eis: “Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio”. (Actus Apostolorum 27, 10)
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!”. (Actus Apostolorum 28, 28)
Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? (Epistula ad Romanos 2, 4)
Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; (Epistula ad Romanos 3, 19)
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)
Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! (Epistula ad Romanos 6, 15)
Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)