Znaleziono 1043 Wyniki dla: Quoniam
Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus! (Liber Ieremiae 4, 13)
Viscera mea, viscera mea! Doleo. Parietes cordis mei! Turbatur in me cor meum: non tacebo, quoniam vocem bucinae audivit anima mea, clamorem proelii. (Liber Ieremiae 4, 19)
Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea. (Liber Ieremiae 4, 20)
Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. (Liber Ieremiae 6, 25)
Quoniam, si bene direxeritis vias vestras et opera vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum eius, (Liber Ieremiae 7, 5)
Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: “Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra”. (Liber Ieremiae 9, 18)
Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: “Non videbit novissima nostra”. (Liber Ieremiae 12, 4)
“Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. (Liber Ieremiae 13, 18)
“Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)