Znaleziono 1043 Wyniki dla: Quoniam
et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 15)
In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. (Liber Ecclesiasticus 11, 28)
Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir. (Liber Ecclesiasticus 11, 30)
Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)
et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. (Liber Ecclesiasticus 12, 11)
Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. (Liber Ecclesiasticus 13, 16)
Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)