Znaleziono 1043 Wyniki dla: Quoniam
ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt. (Liber Psalmorum 25, 6)
AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. (Liber Psalmorum 25, 15)
RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me. (Liber Psalmorum 25, 19)
SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. (Liber Psalmorum 25, 20)
David. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor. (Liber Psalmorum 26, 1)
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et ambulavi in veritate tua. (Liber Psalmorum 26, 3)
Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. (Liber Psalmorum 27, 5)
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. (Liber Psalmorum 27, 10)
Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant. (Liber Psalmorum 27, 12)
Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos. (Liber Psalmorum 28, 5)
Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae; (Liber Psalmorum 28, 6)
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. (Liber Psalmorum 30, 2)