Znaleziono 634 Wyniki dla: Quis

  • Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)

  • Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”. (Liber I Regum 1, 27)

  • Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum?”. (Liber I Regum 3, 9)

  • cuncta oratio et deprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel; si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, (Liber I Regum 8, 38)

  • Et ait Achab: “Per quem?”. Dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum”. Et ait: “Quis incipiet proeliari?”. Et ille dixit: “Tu”. (Liber I Regum 20, 14)

  • Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)

  • Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”. (Liber II Regum 6, 11)

  • Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: “Quis est mecum, quisnam?”. Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi. (Liber II Regum 9, 32)

  • Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: “Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? (Liber II Regum 10, 9)

  • Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)

  • Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente. (Liber II Regum 11, 8)

  • et ait: “Quis est titulus ille, quem video?”. Responderuntque ei cives illius urbis: “Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel”. (Liber II Regum 23, 17)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina