Znaleziono 243 Wyniki dla: Quinque
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. (Evangelium secundum Marcum 6, 41)
Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 44)
quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?”. Dicunt ei: “Duodecim”. (Evangelium secundum Marcum 8, 19)
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)
Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam. (Evangelium secundum Lucam 9, 16)
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”. (Evangelium secundum Lucam 14, 19)
— habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. (Evangelium secundum Lucam 19, 18)