Mosaico decorativo

Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui

  • Quisque confessus fuerit: “Iesus est Filius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)

  • Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)

  • Quia tres sunt, qui testificantur: (Epistula I Ioannis 5, 7)

  • Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 9)

  • Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina