Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Respondit Iesus et dixit ei: “Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 14)
quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 18)
Dicit ei mulier: “Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
Dicit ei Iesus: “Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)
Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
Dicit ei Iesus: “Ego sum, qui loquor tecum”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 26)