Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 19)
Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “Non sum”. “Propheta es tu?”. Et respondit: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Dixerunt ergo ei: “Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 22)
Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; (Evangelium secundum Ioannem 1, 24)
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 27)
Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. (Evangelium secundum Ioannem 1, 30)
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)