Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 6)
Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula. (Evangelium secundum Lucam 16, 9)
Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. (Evangelium secundum Lucam 16, 10)
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? (Evangelium secundum Lucam 16, 11)
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? (Evangelium secundum Lucam 16, 12)
Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. (Evangelium secundum Lucam 16, 14)
Et ait illis: “Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur. (Evangelium secundum Lucam 16, 18)
Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. (Evangelium secundum Lucam 16, 19)
Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus (Evangelium secundum Lucam 16, 20)